monumenta.ch > Plinius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 77
{XXIII} aliqui ex aqua inlinere malunt, alii ipsos acetabuli mensura cum mellis cyathis III, pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem binae in vino tritae. eaedem inlinuntur cum helxines herbae suco; quidam ex aceto intrivisse contenti sunt. sale, qui una cum vipera crematus sit in olla nova, saepius sumpto aiunt podagra liberari; utile esse et adipe viperino pedes perungui.